dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae
Misericordiam consecuta
iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea
et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et
adulteria sua de medio uberum suorum
ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem
nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam
velut terram inviam et interficiam eam siti
et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum
sunt
quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos
quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et
aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum
propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam
maceria et semitas suas non inveniet
et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret
eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum
priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc
et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et
oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal
idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et
vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum
quae operiebant ignominiam eius
et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et
vir non eruet eam de manu mea
et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius
neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius
et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit
mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam
eam in saltu et comedet illam bestia agri
et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat
incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post
amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus
propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in
solitudinem et loquar ad cor eius
et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad
aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et
iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti
et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non
vocabit me ultra Baali
et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur
ultra nominis eorum
et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum
volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et
bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter
et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in
iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus
et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus
et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos
et illi exaudient terram
et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec
exaudient Hiezrahel
et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit
absque misericordia
et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet
Dominus meus es tu